# Liber Primus 27.24-26

Bede, Liber Primus, 27.24 to 27.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/27.24

Uigilanti uero mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum locuturus prius eundem populum abstinere a mulieribus praecipit. Et si illic, ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta prouisione est munditia corporis requisita, ut, qui uerba Dei perciperent, mulieribus mixti non essent: quanto magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt, custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mystcrii magnitudine grauentur? Hinc etiam ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos Dauid a mulieribus fateretur. Tunc autem uir, qui post amixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium ualet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intrare. VIIII. Interrogatio Augustini: Si post inlusionem, quae per somnium solet accedere, uel corpus Domini quislibet accipere ualeat: uel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare? Respondit Gregorius: Hunc quidem testamentum ueteris legis, sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua ei usque ad uesperum intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus; quia quasi per somnium inluditur, qui temtatus inmunditia, ueris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed lauandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat; et nisi prius ignis temtationis reciderit, reum se quasi usque ad uesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione ualde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debet, ex qua re accedat menti dormientis; aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate uel infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse. Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi; cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium (pro eo, quod sacerdos alius in loco deest) ipsa necessitas conpellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, inlusio pro crapula facta a perceptione sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet; si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur ipsa mens rea, non tamen uel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit uidisse, tamen in uigiliis corporis meminit in ingluuiem cecidisse. Sin uero ex turpi cogitatione uigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus; uidet enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod cogitauit sciens, hocpertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum; quia et primam culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata est, Adam uero uelut spiritus consensit; et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est; cum uero delectare caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat; nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat; et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: ‘Uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.’ Si autem captiuus erat, minimc pugnabat; sed et pugnabat; quapropter et captiuus erat, et pugnabat igitur legi mentis, cui lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captiuus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captiuus et liber; liber ex iustitia, quam diligit, captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
