# Liber Primus 27.6-9

Bede, Liber Primus, 27.6 to 27.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/27.6

Respondit Gregorius papa: Nouit fraternitas tua Romanae ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam. Sed mihi placet ut, siue in Romana, siue in Galliarum, seu in qualibet ecclesia aliquid inuenisti, quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia, quae adhuc ad fidem noua est, institutione praecipua, quae de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt, elige; et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone. III. Interrogatio Augustini: Obsecro, quid pati debeat, siquis aliquid de ecclesia furtu abstulerit? Respondit Gregorius: Hoc tua fraternitas ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt; unde necesse est, ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam districtius, quidam autem lenius corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore; quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt; et quae possident, ipsis seruant, quos irati insequi uidentur. Haec ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes etiam, quomodo ea, quae furtu de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus uidetur amittere, et lucra de uanis quaerere. IIII. Interrogatio Augustini: Si debeant duo germani fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa progenie generatae?

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
