# Liber Primus 32.5-7

Bede, Liber Primus, 32.5 to 32.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/32.5

Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate; quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit, uerba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus poterit audire pro uobis, quem uos neglegitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et custodiri. Praeterea scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut in scriptura sacra ex uerbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum regnum uenturum est, quod nullo umquam poterit fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino, multa inminent, quae antea non fuerunt; uidelicet immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur. Uos itaque, siqua ex his euenire in terra uestra cognoscitis, nullo modo uestrum animum perturbetis; quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae perfecta conuersione multiplicant. Parua autem exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram et hic per multorum annorum curricula extendat, et post longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat, domine fili.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
