# Liber Primus 33

Bede, Liber Primus, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/33

AT Augustinus, ubi in regia ciuitate sedem episcopalem, ut praediximus, accepit, recuperauit in ea, regio fultus adminiculo, ecclesiam, quam inibi antiquo Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat, et eam in nomine sancti Saluatoris Dei et Domini nostri Iesu Christi sacrauit, atque ibidem sibi habitationem statuit et cunctis successoribus suis. Fecit autem et monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad orientem, in quo, eius hortatu, Aedilberct ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis construxit, ac diuersis donis ditauit, in qua et ipsius Augustini, et omnium episcoporum Doruuernensium, simul et regum Cantiae poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit. Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae; sed omnipotens Deus ut, qualis meriti uir fuerit, demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit, donec animaduertentes uicini, qui uidebant, sanctum fuisse uirum, qui ibi esset sepultus, et inuestigantes, unde uel quis esset, abstulerunt corpus, et in Bononia ciuitate iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia posuerunt.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
