# Liber Primus 6

Bede, Liber Primus, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/6

Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creauit imperii. Quorum tempore Corausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli uindicando; accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret; quam ob rem a Maximiano iussus occidi purpuram sumsit, ac Brittanias occupauit; quibus sibi per VII annos fortissime uindicatis ac retentis, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit; quem Asclipiodotus praefectus praetorio obpressit, Brittaniamque post X annos recepit. Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt; quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior fuit; nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima confessionis Deo deuotae gloria sublimauit.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
