# Liber Primus 7.8-9

Bede, Liber Primus, 7.8 to 7.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/7.8

Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusauit; de quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus, ac regni caelestis dignus factus ingressu. Tum iudex, tanta miraculorum caelestium nouitate perculsus, cessari mox a persecutione praecepit, honorem referre incipiens caedi sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianae fidei posse deuotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die .X. Kalendarum Iuliarum iuxta ciuitatem Uerolamium, quae nunc a gente Anglorum Uerlamacæstir siue Uaeclingacæstir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi operis atque eius martyrio condigna extructa. In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum, et frequentium operatio uirtutum celebrari non desinit. Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis perplures, qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
