# Liber Primus 9

Bede, Liber Primus, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-primus/9

Anno ab incarnatione Domini CCCLXXVII, Gratianus XL ab Augusto post mortem Ualentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Ualente et cum Ualentiniano fratre regnaret. Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit. Ibi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque eius Ualentinianum Augustum Italia expulit. Ualentinianus in orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est; clauso uidelicet intra muros Aquileiae, capto atque occiso ab eis Maximo tyranno.

---

Bede, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede1.shtml.
