# Liber Quartus 11.1-2

Bede, Liber Quartus, 11.1 to 11.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/11.1

EO tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idem etiam libellus docet, uir multum Deo deuotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum intentus; uitam priuatam et monachicam cunctis regni diuitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus diuortium negaret, relicto regno subisset. Unde multis uisum et saepe dictum est, quia talis animi uirum, episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est; ammonuitque coniugem, ut uel tunc diuino se seruitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, uel potius mundo seruire non possent. Quod dum egre inpetraret ab ea, uenit ad antistitem Lundoniae ciuitatis, uocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans. Qui cum ingrauescente praefata egritudine, diem sibi mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem ueniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae uel ore proferret, uel aliorum motu gereret membrorum. Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogauit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem uir Dei, dum membra sopori dedisset, uidit uisionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc uitam terminaturus, ostenderet. Uidit enim, ut post ipse referebat, tres ad se uenisse uiros claro indutos habitu; quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum aduenerant, comitibus, et interrogantibus de statu eius, quem languentem uisitare uenerant, dixit, quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore; sed et tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuauit. Quod ita utrumque, ut ex uisione didicit, conpletum est. Nam die dehinc tertio, conpleta hora nona, subito quasi leuiter obdormiens, sine ullo sensu doloris emisit spiritum.

---

Bede, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede4.shtml.
