Latin
14.4 to 14.5
Bede, Liber Quartus 14.4-5
Not analysed yet
Quae cum omnia uocato ad se presbytero puer uerba narrasset, interrogauit eum sollicitus, quales essent habitu uel specie uiri, qui sibi apparuissent. Respondit: ‘Praeclari omnino habitus, et uultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam. Unus quidem adtonsus erat, ut clericus, alius barbam habebat prolixam; dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius uocaretur Paulus; et ipsi essent ministri Domini et Saluatoris nostri Iesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis.’ Credidit ergo uerbis pueri presbyter, ac statim egressus requisiuit in annale suo, et inuenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum; uocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit; simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandauit. Quibus ita gestis, non multo post eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probauit uera fuisse uerba, quae ab apostolis Christi audierat. Sed et hoc eius uerbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est monasterio raptus de mundo. Ex qua nimirum uisione multi, qui haec audire potuerunt, et ad exorandam in aduersis diuinam clementiam, et ad salutaria ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi; et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis, coepit annuatim eiusdem regis ac militis Christi natalicius dies missarum celebratione uenerari.