# Liber Quartus 20.3-5

Bede, Liber Quartus, 20.3 to 20.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/20.3

Ut ergo conualuit, uendidit eum Lundoniam Freso cuidam; sed nec ab illo, nec cum illuc duceretur, ullatinus potuit alligari. Uerum cum alia atque alia uinculorum ei genera hostes inponerent, cumque uidisset, qui emerat, uinculis eum non potuisse cohiberi, donauit ei facultatem sese redimendi, si posset. A tertia autem hora, quando missae fieri solebant, sepissime uincula soluebantur. At ille dato iure iurando, ut rediret, uel pecuniam illi pro se mitteret, uenit Cantiam ad regem Hlotheri, qui erat filius sororis Aedilthrydae reginae, de qua supra dictum est, quia et ipse quondam eiusdem reginae minister fuerat; petiitque et accepit ab eo pretium suae redemtionis, ac suo domino pro se, ut promiserat, misit. Qui post haec patriam reuersus, atque ad suum fratrem perueniens, replicauit ex ordine cuncta, quae sibi aduersa, quaeue in aduersis solacia prouenissent; cognouitque, referente eo, illis maxime temporibus sua fuisse uincula soluta, quibus pro se missarum fuerant celebrata sollemnia. Sed et alia, quae periclitanti ei commoda contigissent et prospera, per intercessionem fraternam, et oblationem hostiae salutaris caelitus sibi fuisse donata intellexit. Multique haec a praefato uiro audientes, accensi sunt in fide ac deuotione pietatis ad orandum, uel ad elimosynas faciendas, uel ad offerendas Deo uictimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, qui de saeculo migrauerant; intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam. Hanc mihi historiam etiam quidam eorum, qui ab ipso uiro, in quo facta est, audiere, narrarunt; unde eam, quia liquido conperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.

---

Bede, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede4.shtml.
