# Liber Quartus 27.4-5

Bede, Liber Quartus, 27.4 to 27.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/27.4

Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque sepeliretur, ubi non paruo tempore pro domino militaret. Attamen tandem eorum precibus uictus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus, in ecclesia deponeretur. Quod dum factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno seruabat uenerabilis antistes Uilfrid, donec eligeretur, qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet. Ordinatus est autem post haec Eadberct uir scientia scripturarum diuinarum simul et praeceptorum caelestium obseruantia, ac maxime elimosynarum operatione insignis; ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum etiam frugum omnium, atque pomorum, nec non et uestimentorum partem pauperibus daret.

---

Bede, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede4.shtml.
