# Liber Quartus 3.1-2

Bede, Liber Quartus, 3.1 to 3.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/3.1

EO tempore prouinciae Merciorum rex Uulfheri praefuit, qui, cum mortuo Iarumanno sibi quoque suisque a Theodoro episcopum dari peteret, non eis nouum uoluit ordinare episcopum; sed postulauit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Læstingae, quietam uitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat. Et quia moris erat eidem reuerentissimo antistiti opus euangelii magis ambulando per loca, quam equitando perficere, iussit eum Theodorus, ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem, studio et amore pii laboris, ipse eum manu sua leuauit in equum; quia nimirum sanctum esse uirum conperiit, atque equo uehi, quo esset necesse, conpulit. Susceptum itaque episcopatum gentis Merciorum simul et Lindisfarorum Ceadda, iuxta exempla patrum antiquorum, in magna uitae perfectione administrare curauit; cui etiam rex Uulfheri donauit terram L familiarum ad construendum monasterium in loco, qui dicitur Adbaruae, id est Ad Nemus, in prouincia Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regularis uitae uestigia permanent. Habuit autem sedem episcopalem in loco, qui uocatur Lyccidfelth, in quo et defunctus ac sepultus est; ubi usque hodie sequentium quoque prouinciae illius episcoporum sedes est. Fecerat uero sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem; in qua secretius cum paucis, id est VII siue VIII, fratribus, quoties a labore et ministerio uerbi uacabat, orare ac legere solebat. Qui cum in illa prouincia duobus annis ac dimidio ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes, quia: ‘Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi.’ Superuenit namque clades diuinitus missa, quae per mortem carnis uiuos ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad aedificium caeleste transferret. Cumque plurimis de ecclesia eiusdem reuerentissimi antistitis de carne subtractis, ueniret hora ipsius, ut transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui uocabulum erat Ouini, commoraretur, ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reuersis. Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent. Uenerat enim cum regina Aedilthryde de prouincia Orientalium Anglorum, eratque primus ministrorum, et princeps domus eius. Qui cum crescente fidei feruore saeculo abrenuntiare disponeret, non hoc segniter fecit; sed adeo se mundi rebus exuit, ut relictis omnibus, quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim atque asciam in manu ferens, ueniret ad monasterium eiusdem reuerentissimi patris, quod uocatur Laestingaeu. Non enim ad otium, ut quidam, sed ad laborem se monasterium intrare signabat. Quod ipsum etiam facto monstrauit; nam quo minus sufficiebat meditationi scripturarum, eo amplius operi manuum studium inpendebat. Denique cum episcopo in praefata mansione pro suae reuerentia deuotionis inter fratres habitus, cum illi intus lectioni uacabant, ipse foris, quae opus esse uidebantur, operabatur. Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in oratorio loci lectioni uel orationi operam daret,

---

Bede, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede4.shtml.
