Latin
5.3 to 5.13
Bede, Liber Quartus 5.3-13
Not analysed yet
Primum capitulum: ‘Ut sanctum diem paschae in commune omnes seruemus dominica post XIIIIam lunam mensis primi.’ Secundum: ‘Ut nullus episcoporum parrochiam alterius inuadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.’ III: ‘Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus uiolenter abstrahere.’ IIII: ‘Ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis; sed in ea permaneant oboedientia, quam tempore suae conuersionis promiserunt.’ V: ‘Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque alicubi ueniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur. Quod si semel susceptus noluerit inuitatus redire, et susceptor, et is, qui susceptus est, excommunicationi subiacebit.’ VI: ‘Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.’ VII: ‘Ut bis in anno synodus congregetur. Sed quia diuersae causae inpediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augustis in loco, qui appellatur Clofeshoch, semel in anno congregemur.’ VIII: ‘Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem consecrationis suae.’ VIIII capitulum in commune tractatum est: ‘Ut plures episcopi crescente numero fidelium augerentur’; sed de hac re ad praesens siluimus. X capitulum pro coniugiis: ‘Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat, nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum euangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte uoluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi.’ His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis diuulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret. Quam sententiam definitionis nostrae Titillo notario scribendam dictaui. Actum in mense et indictione supra scripta. Quisquis igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo uenire, eamque infringere temtauerit, nouerit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate separatum. Diuina nos gratia in unitate sanctae suae ecclesiae uiuentes custodiat incolumes.