# Liber Quartus 9.1-2

Bede, Liber Quartus, 9.1 to 9.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quartus/9.1

CUM autem et ipsa mater pia Deo deuotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit uisio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo seruire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo uel castigando curabat. Cuius ut uirtus, iuxta apostolum, in infirmitate perficeretur, tacta est repente grauissimo corporis morbo, et per annos VIIII pia Redemtoris nostri prouisione multum fatigata; uidelicet ut, quicquid in ea uitii sordidantis inter uirtutes per ignorantiam uel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret. Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant. Cumque diligentius intueretur, quo trahente leuaretur sursum haec, quam contemplabatur species corporis gloriosi, uidit, quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec caelis patentibus introducta, amplius ab illa uideri non potuit. Nec dubium remansit cogitanti de uisione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona, quae fecisset, opera, quasi per funes aureos leuanda esset ad caelos; quod re uera ita contigit. Nam non multis interpositis diebus, Deo dilecta mater congregationis ipsius, ergastulo carnis educta est; cuius talem fuisse constat uitam, ut nemo, qui eam nouerit, dubitare debeat, quin ei exeunti de hac uita caelestis patriae patuerit ingressus. In eodem quoque monasterio quaedam erat femina sanctimonialis, et ad saeculi huius dignitatem nobilis, et in amore futuri saeculi nobilior; quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem mouere ipsa membrum ualeret. Haec ubi corpus abbatissae uenerabilis in ecclesiam delatum, donec sepulturae daretur, cognouit, postulauit se illo adferri, et in modum orantium ad illud adclinari. Quod dum fieret, quasi uiuentem adlocuta, rogauit, ut apud misericordiam pii Conditoris inpetraret, se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolui. Nec multo tardius exaudita est; nam post dies XII et ipsa educta ex carne temporales adflictiones aeterna mercede mutauit.

---

Bede, Liber Quartus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede4.shtml.
