Latin
10.1 to 10.2
Bede, Liber Quintus 10.1-2
Not analysed yet
UT autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus; nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat. Qui cum illo aduenissent, erant autem numero XII, diuertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; et quia nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate iuuans, ne qui praedicantibus quicquam molestiae inferret; multisque eos, qui fidem suscipere uellent, beneficiis adtollens; unde factum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuerterent Christi. Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro aeterna patria exulauerant, uenerunt ad prouinciam Antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando Christo adquirere possent. Erant autem unius ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli; nam uterque eorum appellabatur Heuuald; ea tamen distinctione, ut pro diuersa capillorum specie unus Niger Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur; quorum uterque pietate religionis inbutus, sed Niger Heuuald magis sacrarum litterarum erat scientia institutus. Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad illum perferre. Non enim habent regem idem Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt satrapae. Suscepit ergo eos uilicus, et promittens se mittere eos ad satrapam, qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit.