# Liber Quintus 12.1-2

Bede, Liber Quintus, 12.1 to 12.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/12.1

HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit; e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum, quae uocatur Incuneningum, religiosam cum domu sua gerens uitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit; uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit. Quam ille consolatus: ‘Noli,’ inquit, ‘timere, quia iam uere surrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum iterum uiuere permissus; non tamen ea mihi, qua ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili ex hoc tempore uiuendum est.’ Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, peruenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam praeuiderat abbas, intrauit; et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur. Narrabat autem hoc modo, quod uiderat: ‘Lucidus,’ inquiens, ‘aspectu et clarus erat indumento, qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut uidebatur mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, deuenimus ad uallem multae latitudinis ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae uicissim huc inde uidebantur quasi tempestatis impetu iactari. Cum enim uim feruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium rigoris infesti; et cum neque ibi quippiam requiei inuenire ualerent, resiliebant rursus urendae in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici uicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrari saepius audiui. Respondit cogitationi meae ductor, qui me praecedebat: “Non hoc,” inquiens, “suspiceris; non enim hic infernus est ille, quem putas.”

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
