# Liber Quintus 12.7-8

Bede, Liber Quintus, 12.7 to 12.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/12.7

Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant. Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eundem uirum ingrediens, audiuit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent, quae exutus corpore uideret; per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem uisiones suas etiam regi Aldfrido, uiro undecumque doctissimo; et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum illas in partes deuenisset, accederet. Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat. Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant: ‘Mirum, frater Drycthelme,’ (hoc enim erat uiro nomen), ‘quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.’ Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatae naturae: ‘Frigidiora ego uidi.’ Et cum dicerent: ‘Mirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis.’ Respondebat: ‘Austeriora ego uidi.’ Sicque usque ad diem suae uocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
