Latin
13.1 to 13.2
Bede, Liber Quintus 13.1-2
Not analysed yet
AT contra fuit quidam in prouincia Merciorum, cuius uisiones ac uerba, non autem et conuersatio, plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet. Uerum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus. Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum ac docendum rex intraret, clamabat statim miserabili uoce: ‘Quid uis modo? quid huc uenisti? non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra conferre.’ At ille: ‘Noli,’ inquit, ‘ita loqui, uide ut sanum sapias.’ ‘Non,’ inquit, ‘insanio, sed pessimam mihi scientiam certus prae oculis habeo.’ ‘Et quid,’ inquit, ‘hoc est?’ ‘Paulo ante,’ inquit, ‘intrauerunt domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes; protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementer modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia, quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi, et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros: “Quid hic sedetis, scientes certissime, quia noster est iste?” Responderunt: “Uerum dicitis: accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite.” Quo dicto statim disparuerunt; surgentesque duo nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres, percusserunt me, unus in capite et alius in pede: qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus in inferni claustra pertrahar.’