# Liber Quintus 21.10-11

Bede, Liber Quintus, 21.10 to 21.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/21.10

‘Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum dictus est, pascha faccre iubemur; quia renouato ad amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare debemus, tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur; quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore saeculi cum gratia uenit ipse, qui pascha nostrum immolaretur Christus; quia tertia post immolationem suae passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam uocari, et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis uoluit festa celebrare; quia nos quoque ita solum ueraciter eius sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum illo facere curamus. Post aequinoctium ueris plenilunium mensis praecipimur obseruare paschalis; ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus, per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras superauit; ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu, ecclesiam suam, quae saepe lunae uocabulo designatur, internae gratiae luce repleuit. Quem uidelicet ordinem nostrae salutis propheta contemplatus aiebat: “Eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo.” ‘Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine praeueniente gratia Christi se saluari posse confidunt; qui etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus, expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est, deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe nos certissima gaudere signemus.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
