# Liber Quintus 21.12-13

Bede, Liber Quintus, 21.12 to 21.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/21.12

‘Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus paschae decennouenali circulo continetur; qui dudum quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra iam diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosio imperatori conposuit. Item successor eius Cy rillus seriem XC et V annorum in quinque decennouenalibus circulis conprehendit; post quem Dionysius Exiguus totidem alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos; quibus expletis, omnia, quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus, quia de ratione tantum temporis paschalis instrui quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholicos abundare probastis. ‘Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis litteras fieri uoluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianae fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat. At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat, quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum sibi gratia concordabat.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
