Latin
21.14
Bede, Liber Quintus 21.14
Not analysed yet
‘Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et caritas in proximum sincera est; maxime cum numquam patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controuersia; inter omnes tamen, quas uel in ecclesia, uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se confitenti Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni caelorum”; nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille, cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem Petrus: “Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri; non est tibi pars neque sors in sermone hoc.” Neque uero ob id tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus est; sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus. Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum uitiis et concupiscentiis crucifigere debere; ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre; ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant; ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent. Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu? Quae in frontis quidem superficie coronae uidetur speciem praeferre; sed ubi ad ceruicem considerando perueneris, decurtatam eam, quam te uidere putabas, inuenies coronam; ut merito talem simoniacis et non Christianis habitum conuenire cognoscas; qui in praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur digni perpetuae gloria coronae; sed in ea, quae hanc sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed aeterna insuper sunt poena damnati.