# Liber Quintus 21.17-18

Bede, Liber Quintus, 21.17 to 21.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/21.17

‘Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea, quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant, una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum praefecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum. Gratia te Regis aeterni longiori tempore regnantem ad nostram omnium pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo fili.’ Haec epistula cum praesente rege Naitono multisque uiris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam eius propriam interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse perhibetur; ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere. ‘Et quidem et antea noui,’ inquit, ‘quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his antea intellexisse. Unde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo uolo; hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno.’ Nec mora, quae dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis. Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
