# Liber Quintus 21.4-5

Bede, Liber Quintus, 21.4 to 21.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/21.4

‘Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est. Praecepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus. Quam uidelicet regulam triformem quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione festi paschalis errabit. Uerum si de his singulis enucleatius ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha facere iubetur, quia: “dixerit Dominus ad Mosen et Aaron: Mensis iste uobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domus suas.” Et paulo post: “Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo filiorum Israel ad uesperam.” Quibus uerbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei XIIIIae, id est XVa luna, quae initium tertiae septimanae faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur; et quod ipsa sit nox XVie lunae, in qua percussis Aegyptiis Israel est a longa seruitute redemtus. “VII,” inquit, “diebus azyma comedetis.” Quibus item uerbis tota tertia septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit: “In die primo non erit fermentum in domibus uestris. Quicumque comederit fermentum, peribit anima illa de Israel, a die primo usque ad diem septimum,” et cetera, usquedum ait: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti.” ‘Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat autem, quia non XIIIIa die, in cuius uespera agnus est immolatus, et quae proprie pascha siue phase dicitur; sed XVa sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum apertissime scribitur: “Profecti igitur de Ramesse XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in manu excelsa.” VII ergo dies azymorum, in quarum prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio, ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum de terra Aegypti;” protinus adiunctum est: “Et custodietis diem istum in generationes uestras ritu perpetuo. Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque ad diem XXIam eiusdem mensis ad uesperam. VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.” Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa adnumeretur? Sin autem, ut diligentius explorata scripturae ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat; unde uera esse probatur nostra definitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada celebrandum esse diximus. Ueraciter enim tertia agitur ebdomada, quod a uespera XIIIIae diei incipit, et in uespera XXIae conpletur.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
