Latin
21.8 to 21.9
Bede, Liber Quintus 21.8-9
Not analysed yet
‘Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt. Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat; sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadae tertiae die septima ponant; rursumque, qui a XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha celebrandum magis autumant, non minore utique errore, tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt, et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa primi mensis oriente, id est a uespera diei XVae pascha incipiendum doceant; nimirum constat, quia XIIIIam diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; ita ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam tangant. ‘Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientcs, cum in XXIIa die mensis paschae diem statuunt dominicum, legitimos utique terminos paschae aperta transgressione uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartae primam septimanae. Qui utrique non solum in definitione et computo lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam inuentione falluntur. Quae disputatio maior est, quam epistula hac uel ualeat conprehendi, uel debeat. Tantum hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus. Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando habilis non est. Quae uero post aequinoctium, uel in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod “fecit Deus duo magna luminaria; luminare maius, ut praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti”; uel, sicut alia dicit editio, “luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis.” Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium uernale suo praefixit exortu; deinde luna, sole ad uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est orientis; ita omnibus annis idem primus lunae mensis eodem necesse est ordine seruari, ut non ante aequinoctium, sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est, uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus inhabilem memorata ratio probat.