# Liber Quintus 23.1-2

Bede, Liber Quintus, 23.1 to 23.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/23.1

ANNO dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi, et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit. Anno dominicae incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt cometae duae circa solem, multum intuentibus terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat, mane orientem; altera uespere sequebatur occidentem, quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae; uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent. Portabant autem facem ignis contra Aquilonem, quasi ad accendendum adclinem; apparebantque mense Ianuario, et duabus ferme septimanis permanebant. Quo tempore grauissima Sarracenorum lues Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant. Quo anno sanctus uir Domini Ecgberct, ut supra commemorauimus, ipso die paschae migrauit ad Dominum; et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat, successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius, qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et principia et processus tot ac tantis redundauere rerum aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat, quemue habitura sint finem singula, necdum sciri ualeat.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
