# Liber Quintus 23.3-6

Bede, Liber Quintus, 23.3 to 23.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/23.3

Anno dominicae incarnationis DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus longa consumtus aetate defunctus est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII, menses VI, dies XIIII; pro quo anno eodem factus est archiepiscopus, uocabulo Tatuini, de prouincia Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod uocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruuerni ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano, et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi, et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii mensis, dominica; uir religione et prudentia insignis, sacris quoque litteris nobiliter instructus. Itaque in praesenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini et Alduulf episcopi praesunt. Porro prouinciae Orientalium Saxonum Inguald episcopus; prouinciae Orientalium Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; prouinciae Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri episcopi; prouinciae Merciorum Alduini episcopus; et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem habitant, Ualchstod episcopus; prouinciae Huicciorum Uilfrid episcopus; prouinciae Lindisfarorum Cyniberct episcopus praeest. Episcopatus Uectae insulae ad Danihelem pertinet episcopum Uentae ciuitatis. Prouincia Australium Saxonum iam aliquot annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit. Et hae omnes prouinciae ceteraeque australes ad confinium usque Hymbrae fluminis cum suis quaeque regibus Merciorum regi Aedilbaldo subiectae sunt. At uero prouinciae Nordanhymbrorum, cui rex Ceoluulf praeest, IIII nunc episcopi praesulatum tenent; Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem. Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur aut fraudium. Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent; tamen et diuina sibi et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum possunt obtinere propositum; quippe qui quamuis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
