Latin
23.7 to 23.8
Bede, Liber Quintus 23.7-8
Not analysed yet
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura finem, posterior aetas uidebit. Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae, anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis anno DCCXXXI; in cuius regno perpetuo exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania, laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae sanctitatis eius.