# Liber Quintus 24.1-16

Bede, Liber Quintus, 24.1 to 24.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/24.1

UERUM ea, quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari placuit. Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias bello pulsauit, et uicit, nec tamen ibi regnum potuit obtinere. Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio. Anno incarnationis dominicae CLXVII, Eleuther Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit. Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII, Seuerus imperator factus XVII annis regnauit, qui Brittaniam uallo a mari usque ad mare praecinxit. Anno CCCLXXXI, Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit. Anno CCCCVIIII, Roma a Gothis fracta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt. Anno CCCCXXX, Palladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus. Anno CCCCXLVIIII, Marcianus cum Ualentiniano imperium suscipiens, VII annis tenuit, quorum tempore Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adierunt. Anno DXXXVIII, eclypsis solis facta est XIIII. Kalendas Martias, ab hora prima usque ad tertiam. Anno DXL, eclypsis solis facta XII. Kalendas Iulias, et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab hora diei tertia. Anno DXLVII, Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit. Anno DLXV, Columba presbyter de Scottia uenit Brittaniam, ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit. Anno DXCVI, Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui uerbum Dei genti Anglorum euangelizarent. Anno DXCVII, uenere Brittaniam praefati doctores, qui fuit annus plus minus CL aduentus Anglorum in Brittaniam. Anno DCI, misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino iam facto episcopo, et plures uerbi ministros, in quibus et Paulinum.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
