# Liber Quintus 24.58-83

Bede, Liber Quintus, 24.58 to 24.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/24.58

De tabernaculo et uasis eius, ac uestibus sacerdotum, libros III. In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saulis, libros III. De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II. Item, in Regum librum XXX quaestionum. In Prouerbia Salomonis libros III. In Cantica canticorum libros VII. In Isaiam, Danihelem, XII prophetas, et partem Hieremiae, distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptas. In Ezram et Neemiam libros III. In Canticum Habacum librum I. In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I. Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum; In libros Regum et Uerba dierum; In librum beati patris Iob; In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum; In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam. In euangelium Marci libros IIII. In euangelium Lucae libros VI. Omeliarum euangelii libros II. In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere curaui. In Actus apostolorum libros II. In Epistulas VII catholicas libros singulos. In Apocalypsin sancti Iohannis libros III. Item, Capitula lectionum in totum nouum testamentum, excepto euangelio. Item librum epistularum ad diuersos: quarum de sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum Israel una; una de eo, quod ait Isaias: ‘Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos uisitabantur;’ de ratione bissexti una; de aequinoctio iuxta Anatolium una. Item de historiis sanctorum: librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli; librum uitae et passionis sancti Anastasii, male de Greco translatum, et peius a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi; uitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi. Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
