# Liber Quintus 6.1-2

Bede, Liber Quintus, 6.1 to 6.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/6.1

NEQUE hoc praetereundum silentio, quod famulus Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conuersatus, nunc monasterio, quod est iuxta ostium Tini fluminis, abbatis iure praeest. ‘Uitam,’ inquit, ‘illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod praesens optime cognoui, per omnia episcopo dignam esse conperi. Sed et cuius meriti apud internum testem habitus sit, et in multis aliis, et in me ipso maxime expertus sum; quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite reuocans, ad uiam uitae sua oratione ac benedictione reduxit. Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenisse in uiam planam et amplam, aptamque cursui equorum; coeperuntque iuuenes, qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum, ut cursu maiore equos suos inuicem probare liceret. At ille primo negauit, otiosum dicens esse, quod desiderabant; sed ad ultimum multorum unanima intentione deuictus: “Facite,” inquit, “si uultis, ita tamen, ut Herebald ab illo se certamine funditus abstineat.” Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, (fidebam namque equo, quem mihi ipse optimum donauerat), nequaquam inpetrare potui. ‘At cum saepius huc atque illuc, spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reuerterentur; et ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi. Quod dum agerem, audiui illum post tergum mihi cum gemitu dicentem: “O quam magnum uae facis mihi sic equitando!” Et ego audiens, nihilominus coeptis institi uetitis. Nec mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox uelut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inueniri poterat; casuque euenit, uel potius diuina prouisione ad puniendam inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura solueretur; et ego, ut dixi, simillimus mortuo fierem. Et quia moueri non poteram, tetenderunt ibidem papilionem, in quo iacerem. Erat autem hora diei circiter septima, a qua ad uesperam usque quietus et quasi mortuus permanens, tunc paululum reuiuisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Uomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo conuulsa. At episcopus grauissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu; nec uoluit nocte illa iuxta morem cum clericis suis manere, uerum solus in oratione persistens noctem ducebat peruigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernae pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, uocauit me nomine meo, et quasi de somno graui excitatum interrogauit, si nossem, quis esset, qui loqueretur ad me. At ego aperiens oculos aio: “Etiam; tu es antistes meus amatus.” “Potes,” inquit, “uiuere?” Et ego: “Possum,” inquam, “per orationes uestras, si uoluerit Dominus.”

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
