# Liber Quintus 6.3-4

Bede, Liber Quintus, 6.3 to 6.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/6.3

‘Qui inponens capiti meo manum, cum uerbis benedictionis, rediit ad orandum; et post pusillum me reuisens, inuenit sedentem, et iam loqui ualentem; coepitque me interrogare, diuino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque scrupulo nossem. Cui ego absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus; et nomen presbyteri, a quo me baptizatum noueram, dixi. At ille: “Si ab hoc,” inquit, “sacerdote baptizatus es, non es perfecte baptizatus; noui namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi uel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius praesumtione ministerii, quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare praecepi.” Quibus dictis eadem hora me cathecizare ipse curauit; factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem. Uocauit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii iuncturam conponere atque alligare iussit. Tantumque mox accepta eius benedictione conualui, ut in crastinum ascendens equum cum ipso iter in alium locum facerem; nec multo post plene curatus uitali etiam unda perfusus sum.’ Mansit autem in episcopatu annis XXXIII, et sic caelestia regna conscendens, sepultus est in porticu sancti Petri in monasterio suo, quod dicitur In silua Derorum, anno ab incarnatione dominica DCCo XXIo. Nam cum prae maiore senectute minus episcopatui administrando sufficeret, ordinato in episcopatum Eboracensis ecclesiae Uilfrido presbytero suo, secessit ad monasterium praefatum, ibique uitam in Deo digna conuersatione conpleuit.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
