# Liber Quintus 9.1-2

Bede, Liber Quintus, 9.1 to 9.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/9.1

EO tempore uenerabilis et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct, quem in Hibernia insula peregrinam ducere uitam pro adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; id est inito opere apostolico, uerbum Dei aliquibus earum, quae nondum audierant, gentibus euangelizando committere; quarum in Germania plurimas nouerat esse nationes, a quibus Angli uel Saxones, qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse noscuntur; unde hactenus a uicina gente Brettonum corrupte Garmani nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni, Antiqui Saxones, Boructuari; sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus seruientes, ad quos uenire praefatus Christi miles circumnauigata Brittania disposuit, siquos forte ex illis ereptos Satanae ad Christum transferre ualeret; uel, si hoc fieri non posset, Romam uenire ad uidenda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitauit. Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis omnibus, quae nauigantibus esse necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem nocte apparuisset: ‘Cum expletis,’ inquiens, ‘hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem. Aio: “Etiam; tu es enim Boisil.” At ille: “Ad hoc,” inquit, “ueni, ut responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum uenire. Dic ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, inplere; Dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis docenda pergat.”’ Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit. Qui uidelicet Columba nunc a nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct, praecepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset uisio. Ipse autem tacitus rem considerans, ueram esse timebat; nec tamen a praeparando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare uolebat.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
