# Liber Quintus 9.3-4

Bede, Liber Quintus, 9.3 to 9.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-quintus/9.3

At post dies paucos rursum uenit ad eum praefatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: ‘Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi? At nunc uade et dic illi, quia, uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire, quia aratra eorum non recte incedunt; oportet autem eum ad rectum haec tramitem reuocare.’ Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret. Ipse uero, tametsi certus est factus de uisione, nihilominus temtauit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret; saluata sunt tamen omnia, quae erant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia ‘propter me est tempestas haec,’ subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est. At uero unus de sociis eius, uocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemtu mundi ac doctrinae scientia insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus anchoreticam in magna perfectione uitam egerat), ascendit nauem, et Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo uerbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros inuenit auditores. Tum reuersus ad dilectae locum peregrinationis, solito in silentio uacare Domino coepit; et quoniam externis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex uirtutum exemplis prodesse curabat.

---

Bede, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede5.shtml.
