# Liber Secundus 1.6-8

Bede, Liber Secundus, Lines 1.6-1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/1.6

Haec quidem de inmortali eius sint dicta ingenio, quod nec tanto corporis potuit dolore restingui. Nam alii quidam pontifices construendis ornandisque auro uel argento ecclesiis operam dabant, hic autem totus erga animarum lucra uacabat.
Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria; ita ut illud beati Iob ueraciter dicere posset: ‘Auris audiens beatificauit me, et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et uestiui me, sicut uestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.’ Et paulo post: ‘Si negaui,’ inquit, ‘quod uolebant, pauperibus, et oculos uiduae exspectare feci. Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.’
Ad cuius pietatis et iustitiae opus pertinet etiam hoc, quod nostram gentem per praedicatores, quos huc direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens aeternae libertatis fecit esse participem; cuius fidei et saluti congaudens, quamque digna laude commendans, ipse dicit in Expositione beati Iob: ‘Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud nouerat quam barbarum frendere, iam dudum in diuinis laudibus Hebreum coepit alleluia resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim perceptis caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrenatur, ut praue agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.’ Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat, quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione uerborum, sed etiam caelestium ostensione signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis perducebant.

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
