# Liber Secundus 1.9-27

Bede, Liber Secundus, Lines 1.9-1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/1.9

Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis sanctorum apostolorum Petri et Pauli super corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa missarum celebratione tria uerba maximae perfectionis plena superadiecit: ‘Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari.’
Rexit autem ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Focatis. Secundo autem eiusdem Focatis anno transiens ex hac uita, migrauit ad ueram, quae in caelis est, uitam. Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi:
Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumtum,
Reddere quod ualeas uiuificante Deo.
Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt,
Cui uitae alterius mors magis ipsa uia est.
Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro,
Qui innumeris semper uiuit ubique bonis.
Esuriem dapibus superauit, frigora ueste,
Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
Implebatque actu, quicquid sermone docebat,
Esset ut exemplum, mystica uerba loquens.
Ad Christum Anglos conuertit pietate magistra,
Adquirens fidei agmina gente noua.
Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor agebas,
Ut Domino offerres plurima lucra gregis.
Hisque Dei consul factus laetare triumphis;
Nam mercedem operum iam sine fine tenes.
Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est; qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt, quia die quadam cum, aduenientibus nuper mercatoribus, multa uenalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse, ac uidisse inter alia pueros uenales positos candidi corporis, ac uenusti uultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit, ut aiunt, de qua regione uel terra essent adlati. Dictumque est, quia de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogauit, utrum idem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: ‘Heu, pro dolor!’ inquit, ‘quod tam lucidi uultus homines tenebrarum auctor possidet, tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia uacuam gestat!’ Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli uocarentur. At ille: ‘Bene,’ inquit; ‘nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod habet nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt adlati?’ Responsum est, quod Deiri uocarentur idem prouinciales. At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi uocati. Rex prouinciae illius quomodo appellatur?’ Responsum est, quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: ‘Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.’

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
