Latin
10.6 to 10.7
Bede, Liber Secundus 10.6-7
Not analysed yet
Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem colentes amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis insinuant; unde de eis per psalmistam dicitur: ‘Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit.’ Et iterum: ‘Oculos habent, et non uident; aures habent, et non audiunt; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; similes ergo efficiuntur his, qui spem suae confidentiae ponunt in eis.’ Quomodo enim iuuandi quemlibet possunt habere uirtutem hi, qui ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque tibi manibus construuntur; quibus uidelicet artificium humanum adcommodans eis inanimatam membrorum similitudinem contulisti; qui, nisi a te moti fuerint, ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco posita, ita constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque insensibilitate obruti, nullam nequc ledendi neque iuuandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis deceptione eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto repperire non possumus. Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere, iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere procurate. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quae numquam uiuentem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus colebatis; dum profecto meliores uos, qui spiritum uiuentem a Domino percepistis, eorum constructioni nihilominus existatis; quippe quos Deus omnipotens ex primi hominis, quem plasmauit, cognatione, deductis per saecula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit. Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis muneraret.