# Liber Secundus 10.8-9

Bede, Liber Secundus, 10.8 to 10.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/10.8

Suscipite uerba praedicatorum, et euangelium Dei, quod uobis adnuntiant; quatinus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem Trinitatem; fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis. Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est camisia cum ornatura in auro una, et lena Anciriana una; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
