# Liber Secundus 11.1-5

Bede, Liber Secundus, 11.1 to 11.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/11.1

AD coniugem quoque illius Aedilbergam huiusmodi litteras idem pontifex misit: Exemplar epistulae beatissimi et apostolici Bonifatii papae urbis Romae directae Aedilbergae reginae Aeduini regis. Dominae gloriosae filiae Aedilbergae reginae, Bonifatius episcopus seruus seruorum Dei. Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur, propinauit remedia; quatinus sui nominis agnitionem diuerso modo gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto Christianae fidei agnoscerent sacramento. Quod equidem in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum munere mystica regenerationis uestrae purgatio patenter innuit. Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere; ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret. Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi filii nostri Audubaldi regis laudabilem conuersionem nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria, Christianae fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo placitis iugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu seu fanorum auguriorumque inlccebris se diligenter abstineat, et ita in amore Redemtoris sui inmutilata deuotione persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem incessabiliter non desistat operam commodare; cumque de glorioso coniuge uestro paterna caritas sollicite perquisisset, cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens, ad suscipiendam uocem praedicatorum suam distulerit obedientiam exhibere. Qua ex re non modica nobis amaritudo congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea. Unde paternis officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem non distulimus conferendam; adhortantes, quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis, inportune et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris nostri Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum numero copuletur; ut perinde intemerato societatis foedere iura teneas maritalis consortii. Scriptum namque est: ‘Erunt duo in carne una.’ Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit alienus?

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
