Latin
11.6 to 11.8
Bede, Liber Secundus 11.6-8
Not analysed yet
Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare non desinas; ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura; infundens sensibus eius, quantum sit praeclarum, quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile, quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem cordis ipsius Sancti Spiritus adnuntiatione succende; quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus, diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae testimonium per te expletum indubitanter perclareat: ‘Saluabitur uir infidelis per mulierem fidelem.’ Ad hoc enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori tuo multiplicem resignares. Quod equidem, suffragante praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis non desistimus precibus postulare. His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus. Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri apostolorum principis uobis direximus, id est speculum argenteum, et pectinem eboreum inauratum; quod petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat, quo a nobis noscitur destinatum.