# Liber Secundus 12.4-5

Bede, Liber Secundus, 12.4 to 12.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/12.4

Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet, gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans eum: ‘Surge,’ inquit, ‘intra, et sopitis ac relictis curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit; postquam enim cogitationem suam, de qua tibi ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro uendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae perdere.’ Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit. Nam mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum Aedilfridum colligit copiosum, eumque sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idlæ; in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Rægenheri, occisus est. Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit, uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit. Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce affatus: ‘Ecce,’ inquit, ‘hostium manus, quos timuisti, Domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti, ipso largiente percepisti. Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit; et si deinceps uoluntati eius, quam per me tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in caelis faciet esse participem.’

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
