# Liber Secundus 13.1-3

Bede, Liber Secundus, 13.1 to 13.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/13.1

QUIBUS auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et uelle et debere respondebat. Uerum adhuc cum amicis principibus et consiliariis suis sese de hoc conlaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem cum illo sentire uellent, omnes pariter in fonte uitae Christo consecrarentur. Et adnuente Paulino, fecit, ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur. Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit: ‘Tu uide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo praedicatur; ego autem tibi uerissime, quod certum didici, profiteor, quia nihil omnino uirtutis habet, nihil utilitatis religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum nostrorum se subdidit; et nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda uel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid ualerent, me potius iuuare uellent, qui illis inpensius seruire curaui. Unde restat, ut si ea, quae nunc nobis noua praedicantur, meliora esse et fortiora, habita examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine suscipere illa festinemus.’ Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum regis tribuens assensum, continuo subdidit: ‘Talis,’ inquiens, ‘mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passerum domum citissime peruolauerit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec uita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec noua doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda uidetur.’ His similia et ceteri maiores natu ac regis consiliarii diuinitus admoniti prosequebantur.

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
