# Liber Secundus 18.4-5

Bede, Liber Secundus, 18.4 to 18.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/18.4

Et tam iuxta uestram petitionem, quam filiorum nostrorum regum uobis per praesentem nostram praeceptionem, uice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex uobis diuina ad se iusserit gratia euocari, is, qui superstes fuerit, alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula uestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere; quia, ut haec uobis concederemus, longa terrarum marisque interualla, quae inter nos ac uos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum uestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo prouenire; sed potius commissi uobis populi deuotionem plenius propagare Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater. Data die III Iduum Iunii, imperantibus dominis nostris Augustis, Heraclio anno XXoIIIIo, post consulatum eiusdem anno XXoIIIo, atque Constantino filio ipsius anno uicesimo tertio, et consulatus eius anno IIIo; sed et Heraclio felicissimo Caesare id est filio eius anno III, indictione VII, id est anno dominicae incarnationis DCXXXIIII.

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
