Latin
2.2 to 2.4
Bede, Liber Secundus 2.2-4
Not analysed yet
Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui respondebat: ‘Si homo Dei est, sequimini illum.’ Dixerunt: ‘Et unde hoc possumus probare?’ At ille: ‘Dominus,’ inquit, ‘ait: “Tollite iugum meum super uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.” Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde, credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et uobis portandum offerat; sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus.’ Qui rursus aiebant: ‘Et unde uel hoc dinoscere ualemus?’ ‘Procurate,’ inquit, ‘ut ipse prior cum suis ad locum synodi adueniat, et, si uobis adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus Christi est, obtemperanter illum audite; sin autem uos spreuerit, nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.’ Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant. Dicebat autem eis quia ‘in multis quidem nostrae consuetudini, immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis; et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi, quo Deo renascimur, iuxta morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae conpleatis; ut genti Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis; cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria, aequanimiter cuncta tolerabimus.’ At illi nil horum se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros esse respondebant; conferentes ad inuicem, quia ‘si modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.’ Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse, quia, si pacem cum fratribus accipere nollent, bellum ab hostibus forent accepturi; et, si nationi Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum est.