# Liber Secundus 5.1-3

Bede, Liber Secundus, 5.1 to 5.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-secundus/5.1

ANNO ab incarnatione dominica DCXVI, qui est annus XXI, ex quo Augustinus cum sociis ad praedicandum genti Anglorum missus est, Aedilberct rex Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni gaudia subiit; qui tertius quidem in regibus gentis Anglorum cunctis australibus eorum prouinciis, quae Humbrae fluuio et contiguis ei terminis sequestrantur a borealibus, imperauit; sed primus omnium caeli regna conscendit. Nam primus imperium huiusmodi Aelli rex Australium Saxonum; secundus Caelin rex Occidentalium Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin uocabatur; tertius, ut diximus, Aedilberct rex Cantuariorum; quartus Reduald rex Orientalium Anglorum, qui etiam uiuente Aedilbercto eidem suae genti ducatum praebebat, obtinuit; quintus Aeduini rex Nordanhymbrorum gentis, id est eius, quae ad Borealem Humbrae fluminis plagam inhabitat, maiore potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum pariter et Brettonum populis praefuit, praeter Cantuariis tantum; nec non et Meuanias Brettonum insulas, quae inter Hiberniam et Brittaniam sitae sunt, Anglorum subiecit imperio; sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus, hisdem finibus regnum tenuit; septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit. Sed haec postmodum. Defunctus uero est rex Aedilberct die XXIIII mensis Februarii post XX et unum annos acceptae fidei, atque in porticu sancti Martini intro ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et Berctæ regina condita est. Qui inter cetera bona, quae genti suae consulendo conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla Romanorum, cum consilio sapientium constituit; quae conscripta Anglorum sermone hactenus habentur, et obseruantur ab ea. In quibus primitus posuit, qualiter id emendare deberet, qui aliquid rerum uel ecclesiae, uel episcopi, uel reliquorum ordinum furto auferret; uolens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam susceperat, praestare.

---

Bede, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede2.shtml.
