Latin
9.1 to 9.4
Bede, Liber Secundus 9.1-4
Not analysed yet
QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc est ea natio Anglorum, quae ad Aquilonalem Humbre fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino uerbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus, suscepit. Cui uidelicet regi, in auspicium suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam terreni creuerat imperii; ita ut, quod nemo Anglorum ante eum, omnes Brittaniae fines, qua uel ipsorum uel Brettonum prouinciae habitabant, sub dicione acciperet. Quin et Meuanias insulas, sicut et supra docuimus, imperio subiugauit Anglorum; quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet. Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei, quod praefatus rex eius cognatione iunctus est regibus Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur. Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratre eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat, peteret; responsum est non esse licitum Christianam uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta caelestis regis consortio profanarentur regis, qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum Aeduino uerba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis contrarium Christianae fidei, quam uirgo colebat, esse facturum; quin potius permissurum, ut fidem cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris, more Christiano seruaret. Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inueniri. Itaque promittitur uirgo, atque Aeduino mittitur, et iuxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus uir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa ueniret, eamque et comites eius, ne paganorum possent societate pollui, cotidiana et exhortatione, et sacramentorum caelestium celebratione confirmaret. Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Iusto archiepiscopo, sub die XII Kalendarum Augustarum, anno ab incarnatione Domini DCXXV; et sic cum praefata uirgine ad regem Aeduinum quasi comes copulae carnalis aduenit. Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli, uni uero sponso uirginem castam exhiberet Christo. Cumque in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos, qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret. Sed sicut apostolus ait, quamuis multo tempore illo laborante in uerbo: ‘Deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium, ne eis fulgeret inluminatio euangelii gloriae Christi.’