# Liber Tertius 11.1-3

Bede, Liber Tertius, 11.1 to 11.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-tertius/11.1

INTER quae nequaquam silentio praetereundum reor, quid uirtutis ac miraculi caelestis fuerit ostensum, cum ossa eius inuenta, atque ad ecclesiam, in qua nunc seruantur, translata sunt. Factum est autem hoc per industriam reginae Merciorum Osthrydae, quae erat filia fratris eius, id est Osuiu, qui post illum regni apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus. Est monasterium nobile in prouincia Lindissi, nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat, in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere. Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur, incumbente uespera, in monasterium praefatum, noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter excipere; quia etsi sanctum eum nouerant, tamen, quia de alia prouincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, ueteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur. Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiae adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore supra carrum, in quo inerant, extenso. Sed miraculi caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae a cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea nocte columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta, omnibus pene eiusdem Lindissæ prouinciae locis conspicua stabat. Unde mane facto fratres monasterii illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo dilectae reliquiae conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in thecam, quam in hoc praeparauerant, atque in ecclesia iuxta honorem congruum posuerunt; et ut regia uiri sancti persona memoriam haberet aeternam, uexillum eius super tumbam auro et purpura conpositum adposuerunt, ipsamque aquam, in qua lauerant ossa, in angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est, ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad abigendos ex obsessis corporibus daemones gratiae salutaris haberet effectum. Denique tempore sequente, cum praefata regina in eodem monasterio moraretur, uenit ad salutandam eam abbatissa quaedam uenerabilis, quae usque hodie superest, uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum Aediluini et Alduini, quorum prior episcopus in Lindissi prouincia, secundus erat abbas in monasterio, quod uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat. Cum ergo ueniens illo loqueretur cum regina, atque inter alia, sermone de Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset, adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua lauacri illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi. At illa petiit sibi portionem pulueris salutiferi dari; et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum esset in suo monasterio, uenit illic quidam hospes, qui solebat nocturnis saepius horis repente ab inmundo spiritu grauissime uexari. Qui cum benigne susceptus post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et diuersis motibus coepit membra torquere. Cumque a nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister, et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae. At illa aperiens ianuam monasterii, exiuit ipsa cum una sanctimonialium feminarum ad locum uirorum, et euocans presbyterum, rogauit secum uenire ad patientem. Ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse, qui uexatum tenere, et motus eius insanos conprimere conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos, et quaeque poterat, pro sedando miseri furore agebat. Sed nec ipse, quamuis multum laborans, proficere aliquid ualebat. Cumque nil salutis furenti superesse uideretur, repente uenit in mentem abbatissae puluis ille praefatus; statimque iussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere. Et cum illa adferens, quae iussa est, intraret atrium domus, in cuius interioribus daemoniosus torquebatur, conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit.

---

Bede, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede3.shtml.
