# Liber Tertius 14.4-5

Bede, Liber Tertius, 14.4 to 14.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-tertius/14.4

Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus; unde contigit, ut ob regiam eius et animi, et uultus, et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad eius ministerium de cunctis prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent. Cuius inter ceteras uirtutis et modestiae, et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo. Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret, uiam peragere posset. Cui cum paruo interiecto tempore pauper quidam occurreret elimosynam petens, desiliens ille praecepit equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari; erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac uelut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: ‘Quid uoluisti, domine antistes, equum regium, quem te conueniebat proprium habere, pauperi dare? Numquid non habuimus equos uiliores plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?’ Cui statim episcopus: ‘Quid loqueris,’ inquit, ‘rex? Numquid tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?’ Quibus dictis intrabant ad prandendum. Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex, uenerat enim de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri cum ministris; et repente inter calefaciendum recordans uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus esset, ‘quia numquam,’ inquit, ‘deinceps aliquid loquar de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.’ Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret. Dumque rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset: ‘Scio,’ inquit, ‘quia non multo tempore uicturus est rex; numquam enim ante haec uidi humilem regem. Unde animaduerto illum citius ex hac uita rapiendum; non enim digna est haec gens talem habere rectorem.’ Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.

---

Bede, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede3.shtml.
