Latin
19.1 to 19.4
Bede, Liber Tertius 19.1-4
Not analysed yet
UERUM dum adhuc Sigberct regni infulas teneret, superuenit de Hibernia uir sanctus nomine Furseus, uerbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis uirtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi oportunum inueniret, peregrinam ducere uitam. Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit. Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit uisione perfrui, in qua admonitus est coepto uerbi ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi exitus, sed incerta eiusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: ‘Uigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.’ Qua uisione confirmatus, curauit locum monasterii, quem a praefato rege Sigbercto acceperat, uelocissime construere, ac regularibus instituere disciplinis. Erat autum monasterium siluarum et maris uicinitate amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs Cnobheri, uocatur; quod deinde rex prouinciae illius Anna ac nobiles quique augustioribus aedificiis ac donariis adornarunt. Erat autem uir iste de nobilissimo genere Scottorum, sed longe animo quam carne nobilior. Ab ipso tempore pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta, quae agenda didicerat, sollicitus agere curabat. Quid multa? Procedente tempore et ipse sibi monasterium, in quo liberius caelestibus studiis uacaret, construxit; ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore; et a uespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et laudes beatas meruit audire. Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter alia resonare audiret: ‘Ibunt sancti de uirtute in uirtutem’; et iterum: ‘Uidebitur Deus deorum in Sion.’ Qui reductus in corpore, et die tertia rursum eductus, uidit non solum maiora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina, qui crebris accusationibus inprobi iter illi caeleste intercludere contendebant; nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant. De quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta fraudis solertia daemones et actus eius, et uerba superflua, et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas replicauerint; quae ab angelis sanctis, quae a uiris iustis sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia cognouerit), legat ipsum, de quo dixi, libellum uitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet.