# Liber Tertius 22.3-4

Bede, Liber Tertius, 22.3 to 22.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-tertius/22.3

Cumque tempore non pauco in praefata prouincia, gaudente rege, congaudente uniuerso populo, uitae caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt; qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret. Talis erat culpa regis, pro qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto corde seruaret. In qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum uiri Dei, uera est eius culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt, comitibus inlicitum coniugium; quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicauit eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit, ne domum eius intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus a comite, intrauit epulaturus domum eius. Qui cum abisset, obuiauit ei antistes. At rex intuens eum, mox tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes eius, ueniam reatus postulans. Nam et episcopus pariter desiluit; sederat enim et ipse in equo. Iratus autem tetigit regem iacentem uirga, quam tenebat manu, et pontificali auctoritate protestatus: ‘Dico tibi,’ inquit, ‘quia noluisti te continere a domu perditi et damnati illius, tu in ipsa domu mori habes.’ Sed credendum est, quia talis mors uiri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit; quia nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam mandatorum Christi contigit. Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm, filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in prouincia Orientalium Anglorum, in uico regio, qui dicitur Rendlæsham, id est mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de fonto sancto Aediluald rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna regis eorundem.

---

Bede, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede3.shtml.
