Latin
23.1 to 23.2
Bede, Liber Tertius 23.1-2
Not analysed yet
SOLEBAT autem idem uir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi gratia reuisere: quem cum Oidiluald, filius Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat, uirum sanctum et sapientem, probumque moribus uideret, postulauit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum uerbumque audiendum aduenire, et defunctus sepeliri deberet. Nam et se ipsum fideliter credidit multum iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco Domino seruirent. Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi, uocabulo Caelin, uirum aeque Deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius uerbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum peruenit. Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum; ut, iuxta prophetiam Isaiae, ‘in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci,’ id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari, uel homines bestialiter uiuere consuerant. Studens autem uir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulauit a rege, ut sibi totum XLmae tempus, quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis, excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinae regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium uel ecclesiam, prius orationibus ac ieiuniis Domino consecrent. Cumque X dies XLmae restarent, uenit qui clamaret eum ad regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta conplere. Cui cum ille libenter adquiesceret, expleto studio ieiuniorum et orationis, fecit ibi monasterium, quod nunc Laestingaeu uocatur, et religiosis moribus iuxta ritus Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit.